- HARMISCARA seu ARMISCARA
- HARMISCARA seu ARMISCARAin Capit. Wormatiensi A. C. 829. c. 1. alibique passim, gravior mulcta est, quae a Principibus vitis praesertim militaribus, atque adeo Magnatibus irrogari so lebat; sellae viz. vel canis, supra dorsum, per definitum spatium, gestatio, ut patet ex Capitulari Ludovici III. edito a Camillo Peregrino. sic refert Innoc. III. l. 13. Ep. 135. nobilem quendam Germanum, qui Subdiaconum quendam male acceperat, ad huiusmodi compositionem cum eo devenisse, ut --- cum ducentis militibus, a loco, in quo praefatum Subdiaconum captivaverat, usque ad civitatem magdeburgensem et per omnes conventuales Ecclesias portaret opprobrium, quod Harmiscare vulgariter appellatur. Cuiusmodi Harmiscarae, in Charta A. C. 1246. apud C. du Fresne, Hachees Gallice, item Processiones vocantur; quod sollenni indictâ processione Ecclesiasticâ a reis peragerentur: cuius moris exemplum idem C. du Fresne hoc profert, ex Charta A. C. 1296. in Hist. MS. Remensi Ioh. Rogerii. ubi de Praeposito Remensi, qui Canonicum Rem. male tractaverat: Item dilectus Petrus ---- chorum Remensem euntem processionaliter sequatur in camisia et brachiis, capite, pedibus et tibiis denudatis, Remis in duabus processionibus sollennibus etc. Ad vocis etymon pertinet, quod habet Browerus Ann. Trevir. l. 8. ubi ait, scaram facere, est domino honesta iubenti servire et nuntium eius, mandatum seu literas perferre. Sic ergo vox composita fuerit, ex Germ. arm, i. e. brachium et shara, h. e. deferre, Vide omnino C. du Fresne. Aliter Amerbachius Not. ad Cap. Car. Mag.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.